

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 4: Versus 32
Ascendit,etc. Quae altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad coelestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri.Oleribus.[BEDA.]Philosophicis disciplinis, quae tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.